- MEDIUS Digitus
- MEDIUS Digitusolim apud Gallos Britannosque annulis ornari solebat, postea solus exclusus. Unde Plinius, de digitis, quibus annuli inserebantur, copiose disserens, inter alia l. 33. c. 1. Singulis, inquit, primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. Sic in Numae et Servii Tullii statuis videmus. Postea pollici proximo induêre, etiam Deorum simulacris. Dein iuvit et minimo dare, Galliae Britanniaeque in medio dicuntur usae. Hic nuno solus excipitur, coeteri omnes onerantur. Sed huius rei vix aliud testimonium exstat. Ideo vero eum Romani vitâsse videntur, quod hic digitus infamis vulgo ac impudicus censeatur, uti legimus, apud Persium Sat. 2. v. 33. et Martialem l. 6. Epigr. 70. Unde Iuvenal. Sat. 10. v. 53.—— cum fortunae ipse minaciMandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.Fuit nempe prisci moris, uti si quos flocci penderent, aut insigni contumeliâ, deformique convitiô afficerent, id obiectu Medii digiti protenti contractis reliquis, denotarent, id quod σκιμαλίσαι Graeci dixêre; quâ voce proprie significarunt praetentare digitô, an ova conceperint gallinae: sicut ἀθερίζειν ubi quempiam floccifacere se ostendunt. atque hinc Atheniensibus digitus hic κατάπυγος, quasi cinaedus et scortum, agnominatus est, quod ignominiam incuteret et convicium faceret. Vide Alex. ab Alexandro Genial. Dieb. Hadr. Turnebum Adversor. l. 26. c. 6. Alios. Interim proditum memoriae est, eidem Plinio l. 28. c. 6. singultum et sternutationem sedari, si quis annulum e sinistra in longissimum dextrae digitum transferat: quod utrum verum sit, viderint naturalium rerum Indagatores. Ioh. Kirchmannus de Annulis c. 4. Vide quoque supra Digitus, ac infra Verpus, ubi δρίλον Graecis quoque appellatum videbimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.